[1r]


. Rudolphus etc.×


.Illustrissime etc.

1tum ex litteris vestris, tum nobilis fidelis nobis dilecti
. Davidis Ungnad×, baronis in Sonnegk, consiliarii et orato-
.ris nostri, relatione benigne intelleximus quam promptam
5 nobis in renovandae pacis negotio praestiteritis operam
.quod vestrum syncerum, inter nos et serenissimum imperatorem×
.vestrum bonae vicinitatis et amicitiae stabiliendae con-
.servandaeque studium, uti nobis pergratum accidit, ita
.vicissim benignam eius quavis occasione rationem ha-
10 bituri sumus. Interim vero ne quid nostra ex parte
.desyderari queat, ratificatorias nostras litteras, in solen-
.ni forma expeditas, a praefato oratore× nostro, cui illas cum
.his mittimus, accepturi estis.

2
.Caeterum istud nobis inexpectatum accidit, quod ex
15 memoratis litteris vestris, tum etiam iis, quas serenissimus
. imperator× vester ad nos scripsit, non deesse videmus
.qui cum ipsi nihil non hostile moliri, arces nostras,
.partim vi occupare, partim dolo intercipere, alias
.vero collectis magnis copiis oppugnare, quotidianis
20 excursionibus ac direptionibus ditionem nostram infe-
.stare, adeoque nihil intentatum relinquere hactenus
.ausi fuerint quod ad hostiles suos animos atque consilia
.detegenda pertineret, eorum omnium culpam in
.nostros, tanque violatae pacis authores, transferre non
25 vereantur. Etenim quod ad Bolondwar attinet,
.res sic se habet quod castellum illud durante pace
.prope arcem nostram Fonod× ac adeo in propinquo ex
.fructum fuit, ut praeter illatas Fonodiensibus frequen-
.tes iniurias atque damna eiusdem arcis accessum
30 prorsus intercluderet. Unde secutum est, ut qui
.tum illi praeerat capitaneus, facta in castellum ir-
.ruptione, illud accensum destruere conatus sit. [1v]

3
.Tantum vero abfuit, ut praelibatus dominus genitor
.noster hoc ipsius capitanei factum probarit, ut ab
.officio remotus haud impune id tulerit. Castellum
.vero Turcis, qui restauratum etiam num tenent, restituerit.

4
5 Eadem est ratio castri Mediuricza quod paten-
.tibus eiusdem portis, caesareae et maiestatis suae milites ingressi
.sunt. Paulo autem post, ipsorum militum Turcicorum
.qui praesidio impositi erant, incuria accensum
.igne adsumptum fuit.

5
10 Quae vero de palancka Giegerdelen, Toplantecka
.et Istanticza adducuntur, de iis nobis, cum et ipsa
.nomina incognita sint, nihil constat. Non omittemus
.autem, quin de iis inquiri curemus. Sed utut etiam
.haec sint, tamen cum vere affirmari possit, a toto
15 induciarum, cum serenitatis suae patre, serenissimo quondam
.sulthano Selymo× primum initarum tempore, nullum
.a maiestate sua castrum Turcicum occupatum retentumque
.esse. Ex vestra autem parte complures arces prae-
.sertim vero Setschen×, Kekew, Dywin×, Somoskew×,
20 Fonod×, Busyn× et Zasyn×, contra pacis capitula
.occupatae, etiamnum detineantur, utique aequitati
.consentaneum est, ut et illae restituantur vel saltem
.neutri parti cessure diruantur: atque insuper alio-
.rum etiam damnorum condigna fiat reparatio. Quod
25 pro ea qua polletis authoritate, tum solita aequani
.mitate vestram, apud serenissimum Turcarum imperatorem×
.vos effecturos esse benigne confidimus. Nobis
.autem curae erit, ut quam hac in parte, tum etiam
.in promovenda renovatae pacis firmitate, ac offi-
30 cialibus et militibus Turcicis, ne deinceps ditionem
.nostram hostiliter invadere, ac alia pactis conven-
.tis plane contraria, impune perpetrare ausint,

[2r]

6
.coercendis navaturi estis operam, principi, uti pa-
.cis et tranquillitatis publicae studiosissimo, ita erga
.eiusdem promotores non minus grato atque munifico,
.vos praestitisse cognoscatis. Quemadmodum etiam
5 omni maiori studio et cura in id incumbemus, ut
.(dummodo nobis pari synceritate respondeatur)
.nullam eiusdem pacis abrumpendae vel saepe fato serenissimo
. imperatori× vestro ac vobis iustam aliquam congregendi
.causam reliquisse videamur. In eos qui contra pacta
10 conventa ac nostra nunc denuo edita firmissima
.mandata deliquerint, severe animadversuri.
.In quem etiam effectum ne scilicet nostro officio inte-
.gerrimoque studio uspiam desimus, id nunc agimus
.ut munus honorarium primo quoque tempore istuc
15 expediamus. Prout de his nec non de Segniensi× negotio
.cuius mentionem fecistis aliisque nonnullis de rebus
.praefatus consiliarius et orator noster, David Ungnad×,
.plura nostro nomine vobiscum acturus est. Idcirco
.aliud non addimus, sed quod superest, vos recte
20 valere cupimus.

Datum Pragae× X. Februarii
.anno Domini MDLXXVII
.

.Ad Mehmetem Bassam×
[2v]
.Exemplum litterarum caesareae maiestatis×
.ad Mehemetem Bassam ×
.de X.a Februarii anno
.LXXVII datarum
.