- 1.1r -


.Translacio literarum illustrissimi domini Muhammed Pase summi consiliarii potentissimi imperatoris Musulmanorum
.scriptarum ad serenissimum imperatorum Romanorum etc. amicum suum honorandissimum.


.Serenissime princeps imperator Romanorum, Germanie et Austrie et ceterorum multorum regnorum, Maximiliane, cuius finalis status summa felicitate
.prosperetur, post bonam et utilem oracionem.

Ne lateat maiestatis vestre quemadmodum epistola vestre maiestatis allata sit, in qua legatum una cum muneribus
5 honorariis expediendi iam decretum fuisse, et quomodo Mahmut interpres qui cum epistola sue altitudinis missus fuerat ex divina voluntate morte obitus esset,
.item alia etiam quecunque significata sint, omnino intellecta, et in felici tempore ad presenciam sue altitudinis data sunt. Sed reponsum sue altitudinis quomodo
.factum sit, cum equidem paulo antea etiam in epistola a sua altitudine missa omnino expressa sint. Rursum denuo alia recens epistola scribi non est mandatum
.immo cum illa contentum est. Tamen in illa epistola de destructione castelli Kalo nulla mencio fuisse.

Sic intellegitur ut scriba scripsisse se estimans tamen
.erratum esse. De literis amicabilibus nostris etiam bene perspicitur, quoniam predictum castellum in quo loco edificatum sit, eius loci villarum incole, tempore
10 cepcionis Temeswar, ego vero beglerbegus essendo omnino advenerant et cesarie altitudini obedientes tributarios se esse voto prebuerant. Cum itaque hec ad
.presenciam sue altitudinis allata fuissent, sua altitudo respondit ut, cum iam sua maiestas olim una cum parentibus meis auguste memorie amicitiam et amorem
.prestarit, item et nobiscum pacem et amiciciam fore desideraverit. Qualis pax sit hec ut in medio dicionum nostre altitudinis et inter colonos tributarios se
.esse fatentes castellum edificet, presertim cum ante hac eciam de illo castello multi latrones et haydodones congregati in diciones nostre altitudinis
.excurrentes nostratesque begi multos ipsorum capientes huc ad excelsam curiam nostram missi, fateanturque se de illo castello fuisse et cum licencia et
15 sciencia dominorum et prefectorum et castellanum excurrisse se dicent.

Itaque ergo quatenus illud castellum non destruetur condiciones pacis quo pacto cus-
.todiri possint dicens sua altitudo responsum fecerat. Scriba autem qui eam epistolam cesaream scripserat errando amisisse in literis amicabilibus
.nostris cum inscriptum sit, intellectum est. Ergo in rei veritate questioni huic sue altitudinis nullum potestis responsum dare, quamvis antea responderatis
.ut pro defensione et custodia dicionum vestrarum edificasse. Tamen non satis idoneum responsum fuisse antea etiam prenuntiatum fuerat. Namque enim
.si eo intentu edificatum fuisset latrones et malifici prede intus existentes semper ita excursionem non frequentarent. Itaque ergo si diciones vestri
20 cum arce defendende et custodiende essent, Sigetwar et Gyula ceptis, in circuitu earum arcium ville existentes ad nostri cesaris diciones non adderentur.


.Itaque eiusmodi arx diciones non defendit, immo ruinat, quoniam intus illi malefici non quiescentes, caudam draconis dormientis calculando, vim insania
.superbe decepti malificio non desinunt. Itaque ergo eiusmodi in absque utilitatis arcem spem imponentes, neque finem rei cogitantes, postque in periculum inciderint
.penitere nullam dat utilitatem. Fortassis quedam parva res, violationi pacis et votorum, et totalem amorem in odium et inimiciciam convertendi non sit causa
.estimando aliquibus questionibus non respondendo immo tacendo nonnullis vero modico certamine reiciendis debilibus responsionibus. De gutta mare et
25 de pulvere montem oriri maiestati vestre nonne notum est? Semper in contrarietate essentes privilegium pacis et votorum petitis. Tamen vos
.met ipsi epistolas, et litteras mittitis, tenore vero earum frui non desideratis. Pacem autem violantes quo statu tractatos fuisse in cronicis regum
.et imperatorum inscriptum est. Antea eciam quomodo arcis vestre Sene nominati milites, colonis cesarie altitudinis, item et in mare navibus mer-
.catorum nostrorum varia damna intulissent sua altitudo cercior fasta.

Itaque epistola sue altitudinis pro compescencia eorum scripta fuerat. Nunc
.autem maliciam adaugmentantes, multi de nostris Musulmanis et Iudeis mercatoribus cum in Anconam proferti fuissent ibique mercatoria
30 emissent reversi inter Misenam et Zadram in Piscina nomine porto per ancoram quiescentes milites arcis sene nonnullis naviculis armati et, de villis
.Venetorum etiam multos socios congregantes, ipsos in loco porto illo opprimerunt. Nonaginta millia aureorum precio mercantia predaverunt –
.item viginti quinque homines capuerunt, de quibus unus Hasan nomine - 1.2r - mercator eliberatus hec vere et certe pronuntiavit registrumque bonarum
.depredatarum singulorum ipsorum in domo censui gyumvuk hanc in Ancona scriptum et notatum est eiusque forma maiestate vestre missa est –
.decitum igitur et necessarium est ut hec amicabilis epistola cum maiestati vestre allata fuerit. Dilacionem non decitum esse estimando ad arcem
.prefatum quendam hominem idoneum mittere dignemini ut depredata mercancia mercatorum Musulmanorum et Iudeorum et captivos ho-
.mines ubicunque fuerit ad lucem ducere, et captivos eliberare bonaque rapta eorum suis prestare, pacificeque in diciones cesarie altitudinis mittere,
5 et omnes qui huic paci et concordie violacionem conantur, tali crudeli pena puniantur ut ceteris etiam exemplum fiat, ut deinceps eciam
.nullus audeat contra pacta pacis cuiquam nocumentum inferre. Namque enim notum est maiestati vestre ut latrones malifici in partibus con-
.finium non desunt, itaque ergo cum viderint huiusmodi violatores pacis impune remansos, ipsi etiam conabuntur eiusmodi latrorinare.
.Interim fortassis multi milites Musulmani etiam occasionem comperientes mercatoribus vestris etiam ad hanc partem venientibus huiusmodi
.vilificium facient, hoc igitur modo hec pax et concordia mutua ad sinistram partem posita, coloni miseri depopularentur et ab utrisque partibus
10 tot multa millia persone enecarentur.

Plurimo igitur melius est ut huiusmodi malefici pena sua merita puniantur, miserique coloni in summa
.quiete permaneant, in isto itaque capitulo pacis iuxta tenorem literarum maiestatis vestre et epistolarum privilegiumque parentum cesarie
.altitudinis fruendi negligere decitum ne estimetur. Item destructio castelli Kalo ad utilitatem partis vestre esse etiam verissimum est, quoniam
.causa unius parviculi castelli huiusmodi magni momenti paci et concordie conturbario fieri non tantum ut deceat. Immo occasionem et causam inimicicie
.et belli inferet interim tumultui magno apparendi causa est. Maiestati autem vestre notissimum est ut edificacio aut destructio huiusmodi parvunculi
15 castelli ad partem nostram nec obest neque prodest, nisi ut sit obsequium voluntati sue altitudinis. Hic autem ego sincerus vester nihil pluris opto nisi
.ut coloni utriusque partis pacifire quiescant, interim nos eam mercedem eternam comperiamus.

Speramus igitur ut vestra maiestas etiam bono racionali
.consulto obediat, tumultumque malificum opprimere benignum dignetur, item expedicio munerum honorariarum a Mustafa Passa salvum
.conductum expectacione restare in literis maiestatis vestre significata sit. Cum equidem ista pax et vota concordiarum maxime firma superstent, itaque homines
.et legati saltem suum vestris literis absque salvo conductu etiam venienter honorificantur et omnia desideria impetrabunt. Itaque si preparati sint absque
20 dilacione expediantur ut suo idoneo tempore advenientes, ne in strictum tempus permaneant, ut et etiam confirmacionis edificii ami-
.cicie causa sit, pluris quid dicatur quin maiestati vestre imperatorie lateat. Oracio et laus pluris quam primo.


.Datum Constantinopoli die tercia Iunii anno virginei partus millesimo quingentesimo septuagesimo quinto - nostro anno noningento octuagesimo tercio.

.Ex commissione sue magnificencie
. Murat Beg interpres
25 primarius sue altitudinis.
- 1.3r -