.Traductio literarum magnifici Muhammed Passe× summi consiliarii ac vezirii potentissimi
.ac invictissimi imperatoris Musulmanorum×, ad serenissimum principem imperatorem Maximilianum× datarum.
1
Postquam salutacionem honorificam presentassemus, maiestati
.vestre notum sit ut quidam ianicerus de curia cesarie altitudinis qui mihi diu-
.turnis serviciis et multis laboribus complacitus erat cuius nomen Oszman Ianicerus est,
10 cum ipse Budam× proficisceretur. In itinere quidam haydudones ipsum rapientes nunc ibi
.in illa parte captivum esse auditum est. Cum igitur ita sincere amicabilis epistola
.nostra maiestati vestre allata fuerit, speratur ut prefatum Ossmanum Ianicerum sub
.diciones maiestatis vestre in manibus cuiuscunque captivus sit afferente, homini suo
.
Ahmed nominato qui pro eius eliberacione laborat restituere et salvum et pacifice in-
15 columen ad hanc partem mittere omnem diligenciam et voluntatem benignam et
.graciosam adhibere dignemini.
.verginei partus millesimo quingentesimo septuagesimo quinto
.Ex commissione sue magnificencie
. Murat beg interpres
20 cesarie altitudinis×. [1.2r]