- 1r -


.Laudabilis et honorande inter summos Christicolas. Electe ex magnis et potentibus
.in lege Christiana. Pacificator rerumque moderator totius nationis Nazarenae,
.amicte et ornate splendore honoris ac dominationis. Domine gloriosarum regionum
.summaeque amplitudinis. Imperator partium Viennae et Germaniae, cuius finis sit
5 prosperrimus, summoque bono auctus. Oblata maiestati vestrae debita cum reverentia,
.honorisque delatione, digna sincera atque condecenti salutatione, notum vobis sit.


.Requirere quidem bonam pacem et quietem inter nos existentem, subditis
.ac utriusque partis hominibus, misericordiam, benignitatem et clementiam pro
.maiori stabilitate et confirmatione sanctae pacis et benedictae amicitiae exhibere.
10 Id ex parte vestra nunquam observatur neque tuetur. In primis vero nulla equidem
.adparet apud vestros, in miseros captivos, nec pietas nec commiseratio. Et caeteris Aly
.Spahi filius Wrazeth, captus quondam in finibus Bossnae, ac apud Thomam
.Palffi capitaneum Pallotensem in vinculis detentus, multos variosque cruciatus,
.iussu ipsius perpessus est. Adegitque eum vi, ad fideiussionem pro quodam
15 servo Husref dicto. Filii Adami, sive sint Christiani sive Musulmanni,
.nonne omnes servi et creaturae Dei sunt? Quid rei est, absque omni respectu et consi-
.deratione, tormentis afficere hominem miserum, eius rei causa, quam praestare non
.valet nec potest. Nulla ne vos tangit movetque pietas, respectus et commiseratio?
.Ex vestris etiam complures captivi et servi hic tenentur, aequum ne videtur vobis,
20 etiam his in partibus, illos pariter torturis et cruciatibus adfligere?

Item
.iam relatum est huc, ab eadem crudelitate immoderata et iniquissima adversus
.alios Musulmannos captivos vestros, foris nunquam abstineri, adeoque ut videatur,
.verum Deum, nationi vestrae nullam partem pietatis atque commiserationis conces-
.sisse. Itaque vos scire velimus, praefato spahio hinc nos captivum dedisse, nec iustum
25 est, uti plus quam summa redemptionis suae denominata ab ipso exigatur.
.Nam cum per vim pro quinque captivis fideiussionem in se suscepisset, solum
.ipsum postea satisfacere pro omnibus coegerunt. Honestum licitumve et
.rationive consentaneum est, adigere et hominem onerare, eo modo nullo respectu
.habito. Quidam vestras Kathay nomine Agriensi in arce degens, in eo totus est, - 1v -
.ut miseros captivos Turchas, exquisitis tormentis excruciet. Vice capitaneus in Leva
. Hadnach Ispan Istwan in praesentiam suam iussit adduci omnium militum eius loci
.captivos, coniectos in carcerem, crudelissime in ipsos egit, ita ut tortorem se
.praebuerit alienorum servorum. Iaurini certus quidam Thomas Gionse,
5 et ipse suas crudelitatis partes prosequitur, excruciando Musulmannos, eosque
.sultanicos servos, quo ipsos ad magna lytra adigat, adactos tandem et fide-
.iussionibus urget premitque.

Denique certiores facti sumus, quod omni cruci-
.atuum quem Musulmannos ibi conficiant. Non decet Adami primi hominis
.filios barbariei et impietatis descendere. Ita agendum est, quo et de
10 captivis vestratibus, qui hic sunt, minus crudeliter statuatur, locusque ipsis
.commiserationis sit reliquus. Eiusmodi torturae, dirique cruciatus, apud nos
.in usu non sunt, nec usu venient, idque fit, quia hic veri Dei timor est, et
.Musulmanni circumspecte non absque debita consideratione vivunt. Similia
.martyria nec sacrae scripturae deditis, nec 72 linguarum nationibus,
15 uti res, contra rationem illicitae minime probantur. Multi nostri milites ali-
.quando captivi baronum vestrorum oculati testes sunt, eius modi tormentorum,
.victi tamen pietate et commiseratione, in vestrates servos non saeviunt,
.timore Dei eo adducuntur. Fortium et magnanimorum est dominorum
.prohibere et cavere, ne miseri homines tam indigne tractentur, quicunque
20 e medio, eiusmodi saevitiam non tulerit, certum et ratum est in conspectu
.veri Dei, eum rationem facti daturum.

Scripta 1. die lunae
.Schaban, id est circiter 20. Novembris. Anno Mahumetano
.982. Anno Christi 74. In regia sede Constantinopolitana.