[1.1r]


.Cum gracia Dei imperator imperatorum sultanus sultan Selimus filius Sulimani imperatoris etc.


.Inter valde magnos et maximos principes religionis Jesus maior et de maioribus principibus Christianis maximus
.imperator et rex Romanorum et Germaniae etc. Maximilianus× cuius finis sit cum omni bono et prosperitate ac
.felicitate.

1 Cum littere nostre felicissime ad vos pervenient, notum sit vobis quod in religione Christianorum
5 spectabilis illustris Stephanus Bathori× voyvoda Transilvaniensis× ad felicissimam sedem nostram quae est
.locus securitatis pro regibus mundi, et aliorum populorum qui ambulant circum eum, hominem et lit-
.teras misit et indicavit quod quidam malefactor et inobediens qui semper fuit autor varium ma-
.lorum nomine Casparus Bekes× mandato nostro obedire noluit et de regno Transilvanie× auffigit et in regnum
.vestrum pervenit. Ideo postquam littere nostrae vobis allatae fuerint iuxta confirmatam nostram
10 amiciciam et iuxta capitulacionem articulorum sicuti inter nos constitutum est, oportet ut vos
.prefatum Bekesum× huc ad potentissimam curiam nostram remittatis nam inter nos ita est confirmatum
.ut si ex utraque parte aliquis fugam dederit et in regnum alterius pervenerit illum querendum
.et apprehendendum ac priori suo damno restituendum esse. Speramus ergo et confidimus
.de vobis ut in hac principale re vestram synceram et summam amiciciam erga
15 nos ostendetis ut sint et fiat occasio denuo novae firmae et constantis amiciciae
.quemadmodum a vobis expectamus.


.Datum in imperiale sede nostro Constantinopoli× anno profetis× nostri 981, vigesimo secundo die mensis Novembris.
[1.2r]
.supremus interpres Mehmet P