.Deus qui est summa simplicitas etc.
.Traductio literarum, quas scribit dominus Mechmet Bassa potentissimo domino domino Maximiliano imperatori Romanorum etc. etc. amico suo observandissimo.
.Post solitam comendationem obsequiorum meorum in gratiam C.M.V. Non lateat C.M.V. quod cum orator C.M.V. in aulam imperatoris
.nostri missus, causa confirmandae, et firmiter observandae, adeptae amiticiae et confoederationis advenerat, ac literas tam invictissimo impe-
5 ratori nostro, quam etiam nobis a C.M.V. reddiderat, ad omniaque sufficienter responsa habens, accidit, quod quidam Bartolomeus Hanne-
.wald, quem C.M.V. pro secretario destinavit praedicto oratori suo advenit is etiam nobis reddidit, a C.M.V. pergratas literas, ex quibus
.sufficienter perspeximus C.M.V. requirere et postulare liberam concessionem obedientiae subditorum finitimorum atque ut ab antiquo mo-
.re, solitam contributionem C.M.V. ex integro persolvantur.
Itaque reducat sic in mentem C.M.V. quod cum oratores C.M.V. apud
.Portam imperatoris nostri, integro anno commorantes, atque diligentem curam adhibentes de amiticia et confoederatione C.M.V et impe-
10 ratoris nostri, ad hanc praedictam conditionem seu articulum hoc ipsis dictum erat, quod et antea transactis temporibus, causa huius
.et non aliae conditionis, confoederatio in nihilum redacta fuit. Videntes autem quod nullo pacto ob hanc conditionem pacem seu confoe-
.derationem adipisci non potuerunt et cum ad noticiam ipsorum devenit, quod imperator et monarcha noster ad hanc conditionem nullo
.modo concedere voluit, nihil si aliud faciendum putabant modo ut hanc rem ad C.M.V. transtulissent et cum iam ad id responsum fuit C.M.V
.ipsi in hoc articulo contenti erant, ut in capitulacionibus fusius et expressius est descriptum. Quarum quidem capitulationum copia sub
15 divo ac imperiali sigillo imperatoris nostri ipsis data fuerat, quam ipsi ad manus suas acceperant ut bene ac sufficienter perspexerint
.quod nullo alio modo nisi tenore praedictarum tractacionum seu capitulacionum amiticia seu confoederatio coniuncta esse potuit hoc ipsis
.satis dilucide et expresse dictum erat. Ex quibus capitulacionibus cum iam contenti fuerant, de quibus villis ac locis res ageretur perqui-
.rebant quarum villarum regestrum seu copia ex catalogo tesauri imperatoris nostri descripta, ipsis sub sigillo imperiali imperato-
.ris nostri data, ac per ipsorum manus C.M.V. transmissa fuit.
Verum est quod hac de re in literis M.V. nobis praescriptum est, sed postquam una
20 res semel facta atque in privilegia descripta, et ad suum optabilem deducta esset effectum, ubi firmiter observata esse debuisset
.eam reiteravi illicitum nobis esse videtur. Quapropter imperator noster, quae sit causa huius reiteracionis in me penam coniicere et a
.me perquirere non desinit. Itaque id mea ratione postulat praesertim cum haec amiticia cum magna curra, et difficultatibus, atque exp-
.ressis ad suum devenit effectum, nunc vero ut propter utilitatem aliquorum subditorum C.M.V. in distrahendum et reiiciendum
.reducatur, minime rem dignam existimamus, ac res suas bono sanoque consilio providendo V.C.M. quam optimum potuimus universum
25 dedimus. Sic etiam altitudo suo imperator noster suam satum amplum et propensam voluntatem V.C.M. per literas suas notificavit.
.Nos itaque ut syncerus amicus C.M.V. admonitum volumus, id sic certo promittendo, ut C.M.V. secundum huius definitae ac firmiter ac-
.ceptae amiticiae et confoederationis in capitulaciones descripta nullam rem reiterandam neque alienandam satisfaciat et adimpleat et hec
.omnia sua infinita sapientia et prudentia comprehendendo, non dubito quod C.M.V. hanc amiticiam et confoederationem in posterum
.alienare seu reiterare propter res villissimas, explere curare dignabitur, caeterum id quod melius et utilius videbitur C.M.V. faciat
30 praesertim cum huius constantis atque firmae amiticiae pulvinaria sicut strata, quae si deponentur, et leventur, difficille erit iterum
.easdem prostrare.
Quod autem attinet captivos, qui ex utraque parte negotia sua peragentes, aut servitia dominis suis exibentes sunt capti
.ut libere dimitantur, subditi vero C.M.V. qui in regestro transmisso sunt conscripti, imperator noster serio mandavit beglerbegis,
.sendsiakis, et caeteris officialibus per severa mandata sua, ut si subditi, sine ullo petitio libere dimitantur, ita etiam C.M.V. mandare
.dignabitur, suis finitimis generalibus capitaneis, ut cum unus quisque ex captivitate dimissus fuerit, et ad dulcem locum patriam ve-
35 nendo, consanguinei unus alterum convenientes, in illa faelici hora, non tantum quod Deum Omnipotentem pro bona salute tam
.
imperatoris nostri quam C.M.V. precabunt, sed quoque erit certum signum amiticiae, et ut sol habet in se incomprehensibilem lucem sic quo-
.que et haec confoederatio inter nos magis ac magis crescere poterit.
Id etiam non latet S.C.M.V. que fundamentum bonae amiticiae et confoede-
.rationis hoc modo fieri solet peroptimum quando(?) aliquid adversum ex utraque parte factum fuerit, ut id sine ulla mora parti spectandam ad noticiam deducatur
.et hac ratione amiticia confirmatur et multiplicatur nam si haec notificatio ex utraque parte secundum voluntatem dominorum suorum perageretur, tunc huiusmodi
- 1.2r -
peropti-
.mum fuisset, quod si vero aliquid contrarium auctoritati superioritatis factum fuerit, id necessitas summa postulat, ut tantopere opportuno huic rei obviam obve-
.niatur, et hoc modo hac amiticia in nullo offendatur. Praesertim cum id S.C.M.V. satis perspectum est fillium Joannis regis
Ungariae a multis annis
.unum esse ex subditis invictissimi imperatoris nostri, cuius omnes necessitates spectant ad partem imperatoris nostri, nunc vero id nobis ad noticiam
.deductum est per is idem fillius Joannis regis
a S.C.M.V. filiam petit et in matrimonium ducere vult. Hoc est certissimum quod hac de re apud invi-
5 ctissimum imperatorem nostrum nullam concessionem petebat et id quicquid facit sine concessione nostra facit. Et non adeo hoc miramur, quod ipse nobis id non
.detulit sed id nobis est pro summo miraculo quod M.V. habens nobiscum fortissimum amoris vinculum, cuius spei firmissimae nos fuimus, respectu amo-
.ris et confoederationis quam habet M.V.C. cum imperatore nostro, id nobis M.V. per servitorem aliquem suum, vel literas amicabiles ad noticiam deducturum esse
.ad minimum sic nobis scribendum, quod vestrum unus subditus, veniens ad nos rogat atque observatur nostram filiam sic in matrimonium ducendam cui, respectu bo-
.nae amiticiae quam habemus vobiscum non condicemus, si haec est vel non voluntas seu concessio vestra haec omnia ut necessitas postulabat C.M.V.
10 nobis ad noticiam deducere debebat. Atque id magnopere miramur, ista in animum suum praenominatum subditum nostrum, sine imperatoris nostri conces-
.sione inducturum, praesertim cum hoc ex parte vestra ausus est facere, nam qualis antea amiticia et concordia inter vos fuit, id omnibus notum est. Et si etiam id
.matrimonium, cum concessione et intercessione ex parte nostra fuerit, id quoque nobis pro magno miraculo fuisset, si hoc ipsi a C.M.V. concederetur. Atta-
.men huius certissimae spei sumus, quod C.M.V. contra ista omnia praesertim vero bonam amiticiam et confoederationem tangentia, nihil contrarium faciet neque
.se in id opus minime necessarium ingeret. Nam si eiusmodi villissimae et minime necessariae res ad aures invictissimi imperatoris nostri perlatae fuerint
15 procul dubio id male audiens imperator noster, syncerum amorem atque amiticiam ut non defferat, id M.V. diudicare potest.
Praeterea anno praesenti
.1570 die vero decima Augusti
Bosnensis sedsiakus literis suis nobis notificavit, quod vestri finitimi capitanei, bis incursiones in ditiones nostras
.facientes, magna damna fecerunt, et facere non desinunt. Volentes igitur nostri supremi gubernatores eiusdem ditionis scire causam harum incursionum,
.et depredacionis ditiorum nostrarum, et conductionis militum, certos primarios finitimos milites, propter linguam seu noticiam miserunt, qui quidem
.ibidem cum ea intentione euntes, villam unam et omnes in illa homines depredarunt, sendsiako autem Bosnensis cum id ad noticiam de-
20 ductum esset sciens hoc esse contrarium confoederationis et amiticiae, atque seriorum mandatorum imperatoris nostri, illos homines convinctos etiam si
.divenditi erant, quam cittissime invenire et in unum locum adducere iussit et invictissimo imperatori nostro sine ulla mora ad noticiam deduxit,
.quam primum vero id rescivit invictissimus imperator noster, dixit, quod quam culpam habent isti homines, illos qui propter linguam misi fuerant,
.convinctos punire, ipsos vero captivos, ad ipsorum loca et villam committare et libere dimittere iussit. Eodem tempore accidit, quod Baliricensis sen-
.dsiacus Szachßuwar Beg, ad noticiam deduxit imperatori nostro, quod vestri Koprionienses et Irtiacenses capitanei, magis quam cum trecentis peditum
25 et septuaginta armatorum equitum, incursionem fecerunt in arcem nostram Istuwancza dictum, ibidem matrem uxorem et filliam praedi-
.cti arcis castellani violenter acceperant, et alias multas mulieres et liberos, atque pecora expulserunt. Cum igitur eiusmodi culpam contra confoedera-
.tionem fecerunt, praenominatus quoque sendsiacus unum waiewodam suum misit, ut ipsos sequatur, qui magis quam centum capita ipsis decolavit
.et aliquos ex ipsis cepit, propter linguam vivam ac in aulam imperatoris nostri misit, ut ipsi dixerint, quis sit culpandus, et hae sepissime incursiones a
.finitimis vestris hominibus, nobis satis ampla et clare notificatae sunt. Cum hoc idem, S.C.M.V. satis perspectum est quam cum magna difficultate hac
30 confoederatio ad suum pervenit effectum, et cum eiusmodi rumores ad imperatorem nostrum pervenerunt nunc omnia adiudicavit, et in me culpam conii-
.ciunt, quamobrem ego magnum dedecus et vituperium ab omnibus suscipio. Attamen ego nihil dubito, V.C.M. istos omnes malefactores et confoede-
.rationis fractores esse ita severe punituros ut erit signum certum, quod C.M.V. ista confoederatio est grata, et quod eam etiam C.M.V. firmiter observare
.et confirmare vult.
Quod autem orator praefatus nobis in mentem deduxit lachrimam cervi et terram sigillatam at propriam necessitatem V.C.M.
.nos igitur ex amoris sui affectu C.M.V. mittimus per oratorem M.V. ingentis pulchritudinis in aurum constructam lachrimam cervi et unum
35 vasculum terrae sigillatae cum multis aliis pecis perfectae terrae sigillatae, quas omnes res in obsigillato vasculo, nostro sigillo proprio obsignatas
.V.C.M. recipere dignaberis, et unum catum faraonum ad pedes M.V. misimus, quod minime dubito ea omniam grato animo C.M.V. a nobis su-
.scipere. Regestrum quoque in quo descriptae sunt omnes res tam mobiles quam imobiles defuncti oratoris cum iisdem omnibus rebus C.M.V.
.mittimus per modernum oratorem M.V. Caeterum quod C.M.V. notu non sit hoc tempore ad scribendum nihil habeo. Valete.
.Datum in Constantinopoli XXVII mensis Auguste anno Domini 1570.
40 Ex commissione eiusdem illustrissimi domini Mechemeth Basse.
.per me traducte
.
Ibrahim Beg mutefaricha
.et supremus interpres etc.
.invictissimi imperatoris Turcharum etc.