.Traductio literarum, quas scribit illustris ac magnificus dominus Mechmet Bassa ad serenissimum ac potentissimum imperatorem Romanorum.
.Deus qui est summa simplicitas, et natus non est, nec ab illo
.[ullus] nascitur, sed ille est salus in sua potentia et sanctitate.
.Accepimus tertia die Februarii M.tis V.rae literas ad serenissimum ac invictissimum dominum imperatorem nostrum et nos quoque scriptas Pragae
quarta die Decembris da-
.tas, per quendam nobilem Eduarium aulicum M.tis V.rae, hic in aula invictissimi ac potentissimi imperatoris nostri loco oratoris agentem usque ad alterius oratoris aduc-
.tum: ex quibus, ea omnia, quae nobis M. V. significare dignata fuit, bene intelleximus, eumque praenominatum agentem una cum collega eius, qui antea illius ornatissimi
10 et prudentissimi oratoris demortui secretarius fuerat, benigne et grato animo nomini et voluntati M.tis V.rae assidue studendo, cum eo, quo decuit, tanti imperatoris ministros
.honore suscepimus. Sed quia ii ipsi agentes M.tis V.rae, qui olim oratoris defuncti servitores et istis, super quos nunc praefecti facti sunt, in societate pares et similes fuerat,
.eis exactam et debitam obedientiam, ut duceret, exhibere et praestare nolunt, qua in re, ut bene M.ti V.rae notum est, servitores sine praefecto multum errare et excedere solere
.et sunt tanquam pedes sine capite. Ideo non solum aliorum negotiorum, utrique parti servientium, sed eam maxime ab causam successorem defuncti oratoris quam-
.primum habere cuperemus. Et hoc nobis mirum est, quod famuli illius probi et optimi viri defuncti oratoris M.tis V.rae, cui similem in multis regionibus vix
15 reperiri potuere existimamus causam mortis non significaverunt, nec etiam de ea M.tem V.ram exquiri et perconctari, sed istum adhuc qui principalis causa
.suae aegritudinis et mortis fuit, in negotium talium imperatorum alio collegae adiunctum fuisse magis miramur. Quare celare noluimus, quin principalem mor-
.tis causam, illuis probi et ornatissimi viri, literis nostris, non significaremus, quae hec ista fuit, quod Anselmus Stökhl secretarius suus, habens noticiam
.et in omnibus rebus ac negotiis illius oratoris progressum, illi postea obedire, uti decebat, noluit, ac ab illius negotiis et serviciis discessit, et cum multis ex-
.traneis neforte et adversariis M.tis V.rae, et praecipue cum impudicis mulieribus versabatur, et eum aliquando per aliquot tempus apud se habere non poterat.
20 Quem nisi nos, talia rescientes, compellissemus, ad pristinum servitium negotiaque domini sui, non accesisset, ille vero syncerus bonus et fidelis vir, ex magna
.tristicia molestiaque ac cordis dolore, et pudore etiam, pertimescebat et exulcerabatur, ea in re, quam maxime, ne secreta et negotia M.tis V.rae extraneis, quod et
.forsan faciebat, publicaret. Et haec ista aegritudinis et mortis causa praecipua fuit, qui nec post mortem etiam illius oratoris, et ablegationem famuli, quem ad M.tem
.V.ram miseramus, ab istis vitiis et sceleribus immunis esse volebat, sed ea inhonesta loca assidue, ut consuluerat, visitabat. Nos hoc iterum audientes, ob respectum
.amicitiae M.tis V.rae, ut ne aliquid inde illi mali, de vitae periculo, ut talibus saepe evenire solet, acciderit, illum astrinximus, et saepe praecepimus, ne e domo ha-
25 bitationis suae exiret. Qui talis si in iudicio, et potestate nostra esset, nos illum pro causa mortis illius optimi viri in poenam condemnaremus, cui pro tantis sceleribus
.et vitiis, multo plus adhuc fortuna successit, et non condemnavit. Quia eum nunc M. V. altero collegae agentem adiunxit, et commendatum in negotiis
.et rebus tam potentissimorum imperatorum nobis fecit verum nos eum pro commendato, et pro eo, ad quid destinatus est, recepimus ac honoravimus, audientiamque
.et creditum, ut V. M. postulavit, tanquam defuncto oratori M.tis V.rae, dedimus.
Attamen M. V. tam serenissimo ac potentissimo imperatori nostro, quam etiam ipsimet M.ti
.V.rae non mediocrem iniuriam facere dignata est. Que quidem ista omnia, ac hoc fatendum nihil aliud nos magis cogit et impulit, nisi veriti fuerimus, ne et
30 isto oratori, quem in itinere, ut ex literis M.tis V.rae intelleximus, esse non dubitamus, pro secretario etiam adhibitus fuerit: quem nos tollerare nullo modo pos-
.semus. Isti autem agentes huc quamprimum cum literis M.tis V.rae, devenerunt de rebus statim illius optimi demortui viri oratoris M.tis V.rae, quas nos be-
.ne curavimus perconctari et solicitare, volentes libitam et voluntariam dispensationem earum habere coeperant, quos nos huiusmodi negotium, cum nihil sit hac
.in re a M.te V.ra nobis significatum, non admissimus, et donec a M.te V.ra ea de re aliquod mandatum non habuerimus, et etiam veri haeredes illius demortui oratoris
.non adfuerint, neminem admittemus. Qua in re quid sit cum talibus rebus faciendum nobis, certiores a M.te V.ra fieri volumus et cupimus.
Quod autem attinet ali-
35 as res et negotia M.tis V.rae, de quibus M. V. adhortans et monens me, de conservanda et firmanda amicitia et pace, scribere mihi dignata est: in qua administranda
.et fovenda, inter tam potentissimos imperatores, omnem curam et diligentiam adhibebo, prout feci et facio semper, ac facturum me offero. Literas et registrum
.gravaminum a nostris in ditione M.tis V.rae factum, quas per praedictos agentes M. V. serenissimo imperatori nostro miserat, integre altitudini suae ad intellectum om-
.nia deduximus, ita quod alt. sua summopere, ea bene intelligens, contra suos milites ira commotus fuit, deditque iterum ac iterum magna cum diligentia et prohibitione
.mandata bassi Buden
, una cum illo registro gravaminum traducto, caeterisque sendziacis, qui sub eius potestate non sunt literas et huiusmodi mandata misimus,
40 ut ea diligenter perquirant et investigent, si aliquid damni ex illis gravaminibus allatum fuerit, ea omnia resarciri et impendi iusimus, ita ut illi qui aliquid dam-
.ni perpessi sunt contenti esse possint. Et amplius ne id audere faciant, cautos omnes pro magna indignatione imperatoris nostri, qua iam neforte aliqui eam ob cau-
.sam castigati sunt, reddidimus, quas literas inhibitionis ostendimus et traducere fecimus agentibus iis ac etiam M. V. earum copiam, unacum literis ma-
.gnitudinis suae et nostris etiam registrum gravaminum, quae in ditionibus nostris a vestratibus factae fuerant misimus. Nihilominus speramus M.tem V.ram benigne
.inspirere, et secundum sensum capitulationum amicitiae iusticiam etiam ex suis facere dignabitur.
Et si aliqui deinde ex nostris literas per aliquas homines
45 minationum et impedimentorum plenas in ditiones M.tis V.rae miserint, quam rem illi vehementer negant, tales M. V. depraehendere, et bene servare iu-
.beat nobisque ea de re significet, ut nos pro eis mittamus et adduci huc iubeamus, ex illisque veritatem resciamus, qui sint auctores violandae pacis et amicitiae
.quales iusta et digna causa castigare possimus. Sine dubio etiam M.ti V.rae bene notum est, quo labore et difficultate, quave cura et interpositione nostra, ad in-
.ducias et pacis tranquilitatem utriusque partis assecuti fuerimus, cuius principalis articulus, muneris onorarii, ad tempus certum deputatus et assigna-
.tus fuit, qui iam praeteriit, et nondum adimpletum est. Ego autem qui eius rei mediator et intecesor fuerim, quantum detrimentum animi penes potentissimum
50
imperatorem nostrum et socios collegasque meos patior. M. V. suo perfecto iudicio quo contentus ero prudentiaque bene considerare et iudicare possit.
.Praetermittere etiam nolui, quin hoc ad memoriam M.tis V.rae non perduxerim, eam pacem et amicitiam quae mea intercessione et cura nunc prae manibus ha-
.betur ob aliquam de causam dimittendam non esse censeo, quia iterum cum maiore adhuc dificultate acquiri potuerit. De caeteris hoc tempore M.ti V.rae
.scribendum non est, quae omnia imperiali Caesar. M.ti V.rae profundo et integerrimo iudicio melius manifesta sunt, cui me et amicabilia servitia mea di-
.ligenter commendo.
55 Ex commissione illustris et
.magnifici Mechmet Bassae.
.Per me Ibrahim Begum traducte
.supremum interpretem et secretarium etc.
.invictissimi potentissimi imperatoris Turcharum.